monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 215, 7
Postquam ergo resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris. Adhuc forte non credis. Audi Apostolum: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia . Vide ne quem non vis credere resurgentem, sentias vindicantem. Qui enim non crediderit, iam iudicatus est . Nam qui modo sedet ad dexteram Patris advocatus pro nobis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credamus ergo; ut sive vivamus, sive moriamur, Domini simus .